monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 59 > bnf9561.9 > bavPal.lat.823.155 > csg75.384 > csg42.127 > bnf13028.120 > sectio 8 > 8 > sectio 26 > sectio > sectio 28 > sectio 13 > sectio 10 > csg48.238 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 13, 2
Et sonus ille ut vox multitudinis in laudibus de supernis gradibus in harmonia symphonizans, sic dicebat: O splendidissima gemma, screnum decus solis tibi infusum est, fons saliens de corde Patris, qui est unicum Verbum eius per quod creavit mundi primam materiam; quam Eva turbavit: hoc verbum fabricavit in te hominem, et es illa lucida gemma, a qua ipsum verbum eduxit omnes virtutes, quemadmodum in prima materia omnes protulit creaturas. O tu suavissima virga frondens de stirpe Iesse, o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit, sicut aquila in solem oculum suum figit, cum supernus Pater claritatem virginis attendit, quando verbum suum in ipsa incarnari voluit.